라틴어 문장 검색

pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas, signa tamen divumque tori et quem quisque sacravit accubitu genioque locum monstrantur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권44)
hic flexus onyx et concolor alto vena mari rupesque nitent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam67)
non huc admissae Thasos aut undosa Carystos, maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci25)
nec quod tibi Setia canos restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris quam gemitus, sed et ipse iuvat 1?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati46)
"te viridis Python Thebanaque mater ovantem horruit in pharetris, ultrix tibi torva Megaera iciunum Phlegyan subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu dapibusque profanis instimulat, sed mixta famem fastidia vincunt:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권248)
Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4212)
ubi erit accubitum semel, ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4217)
It dies, ite intro accubitum, filii vos exspectant intus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2214)
cocta sunt, iube ire accubitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 419)
ubi lubet, ire licet accubitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 313)
Pver Quin tu is accubitum, et convivas cedo, corrumpitur iam cena.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 2115)
nunc vos optato quom iunxit lumine taeda, non prius unanimis corpora coniugibus tradite nudantes reiecta veste papillas, quam iucunda mihi munera libet onyx, vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6629)

SEARCH

MENU NAVIGATION