라틴어 문장 검색

Verum cum populi invidiam ob incarcerationem Edwardi Plantagenistae iam degustaverat, consultum non putabat huiusmodi invidiam accumulare per incarcerationem comitis Lincolniae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:6)
Itaque natura, quae saepenumero vinculis fortunae feliciter constringitur et fraenatur, coepit praevalere et praedominari effroenis in animo regis, affectus suos et cogitationes (tanquam gurgite forti) impellendo ad corrogandos et accumulandos thesauros.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:2)
Natura proculdubio erat ad accumulandos thesauros pronior, et divitias plus quam pro fastigio sua admirabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:16)
propterea quod notiones rerum primae, quas mens haustu facili et supino excipit recondit atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt), vitiosae sint et confusae et temere a rebus abstractae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:5)
ideoque accumulantibus se aquis in sursum, et deinde per vices se remittentibus in deorsum, ut demonstratur in vase aquae incitatius movente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:11)
Status enim tales plerunque dum degenerant opes accumulant, adeo ut praeda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad eosdem invadendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:14)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
quin protinus ipsa tendit ad Italiam supplex Aurora potentem non radiis redimita comam, non flammea vultu nec croceum vestita diem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:296)
Age cuncta nuptiali redimita vere tellus celebra toros eriles;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:1)
Dic, mea Calliope, tanto cur tempore differs Pierio meritam serto redimire Serenam?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae1)
Uranie redimita comas, qua saepe magistra Manlius igniferos radio de scripserat axes, sic alias hortata deas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:146)
ventura potestas claruit Ascanio, subita cum luce comarum innocuus flagraret apex Phrygioque volutus vertice fatalis redimiret tempora candor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:107)
cervix redimita iacebat et caligantes marcebant fronte coronae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:148)
venerat et parvis redimitus Nuba sagittis et velox Garamas, nec quamvis tristibus Hammon responsis alacrem potuit Nasamona morari.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:133)
susceptum puerum redimitae tempora Nymphae auri fonte lavant:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:181)

SEARCH

MENU NAVIGATION