라틴어 문장 검색

Verum quia hinc inde verisimilia videntur iura proposita, ut vobis accusationis prorsus omnis tollatur occasio, cuiuscunque vultis dominae vel probi viri de positis a nobis capitulis non recuso iudicium, scilicet an inter coniugatos amor sibi locum valeat vindicare, et an inter amantes zelotypia valeat iuste laudari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 14:3)
Praeterea nulla vivit in hoc femina mundo, non etiam imperatrix neque regina, quae totam vitam suam more gentilium non consumat auguriis et variis divinationum haruspiciis [et], dum vivit, mente credula non insistat, et quae assidue artis mathematicae infinita maleficia non committat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:3)
Et illis quoque gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia formidamus.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:2)
[0456C] non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:3)
Hac infamia et horrenda accusatione magis populus Jesu Christi in odium Turcorum exarserat, eorumque stragem eo amplius multiplicabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:11)
et praecipue ex accusatione Graecorum fidelium occisus est, qui referebant hunc plus quam mille Christianorum propriis mortificasse manibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:7)
CAP. X. - De conventu nationum, ad obsidionem Christianorum festinantium, et de accusatione Baldewini.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 19:1)
Nec diu, dum hae sinistrae legationes ex accusatione Solymani ad regem Turcorum factae essent, ex his vero regis ira et indignatio cunctorum procerum Turcorum in aures Donimani insonuissent, et variis minis eum suosque perterruissent, et plurimum sollicitassent, quadam die Solymanus in hunc modum epistolam scripsit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:3)
Negotium istud arduum est, ratione injuriæet maleficii noviter commissi, et quia multa graviora in futurum hac occasionepossent contingere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 16:2)
Causa vero efficiens proximafuerunt illi tres tui hostes, qui hoc maleficium commiserunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:3)
Causa materialisfuit illud maleficium plagæ et feritæ in filiam tuam factæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:5)
Causa autem formalis fuit forma illius maleficii, quia cum hac forma fecerunt, id est, ascendendo per scalas et intrando per fenestras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:6)
Causa vero finalisillorum fuit circa illud maleficium, quia voluerunt filiam tuam interficerevell occidere et ad finem mortis perducere;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:7)
Licet alia a te prolata vera sint vel verisimilia, non tamen credo, quod voluntas Dei fuerit, ut talia maleficia deberentcommitti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:9)
Deo enim placet ejusque voluntas est, ut homines bene faciant, nec talia maleficia committant, ut omnes fere scripturæ divinæclamant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION