라틴어 문장 검색

sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido effrenatam adpetentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 15:1)
378 12 382 16 389 25, libido vel cupiditas effrenata 367 17 - cupiditas nominatur 318 23 373 2 393 4 395 16 431 12 3793 (c. avide semper aliquid expetens) al.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.77)
quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer, a tribus hunc primum turba Curensis habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권52)
nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te nominet invitum, vix mea Musa tenet, utque canem pavidae nactum vestigia cervae latrantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia per titulum vetiti nominis ire cupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 915)
Post acer Mnestheus adducto constitit arcu, alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:11)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
et pariter Capaneus acerque reducto adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense, ac iuvenem multo praestringunt lumine;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권250)
quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 87:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION