라틴어 문장 검색

sed quod velle deliberare contenditis utrum clamans ad palatii portam amoris sim admittendus, res amara nimis verbumque satis mihi videtur acerbum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 40:3)
Si qua vero mulier haec dominarum ausa fuerit temerare statuta, suum ei puta largiendo amorem, eidem semper maneat obnoxia poenae et omni probae feminae maneat exinde penitus inimica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:4)
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo India progenuit, tenerisque incoxit ab annis Virtutem immodicam, et generosae incendia mentis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:1)
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque deos atque astra vocat crudelia.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:5)
non est personae, sed prosperitatis amicus, quem fortuna tenet dulcis, acerba fugat.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:18)
Fere in illorum cado sententiam qui amicitiam dicunt esse cavendam, rem videlicet plenam sollicitudinis atque curarum, nec timoris vacuam, multis etiam obnoxiam doloribus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:2)
Et nisi sponte meis obnoxia legibus essent Astra poli, celique uices, septemque planete Ordine, pace, fide, numero nexuque ligati, Omnia fortuitis ruerent incerta minis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:12)
Hi septem lapides, quamvis nullis juncturarum ligaturis ipsi diademati tenerentur obnoxii, nunquam tamen sui absentatione superiorum lapidum orphana faciebat collegia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:64)
Cum omnia lege suae originis meis legibus teneantur obnoxia, mihique debeant jus statuti vectigalis persolvere, fere omnia tributarii juris exhibitione legitima, meis edictis regulariter obsequuntur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:2)
Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia, trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in singulis propositionibus, [0458C] major extremitas praedicationis fungeretur officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:26)
[0471D] Qui nullius aetatis legi videretur obnoxius, nunc enim juventutis vere pubescebat, nunc maturioris aevi facies seria loquebatur, nunc vultus senectutis sulcis videbatur arari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:2)
Hymenaeus vero in praesentiali Naturae conspectu sese genibus arcuatis humilians, destinatae legationi sese fatebatur obnoxium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:2)
ac sagittis crudeliter assilientes, per triduum exercitum, ante et retro positis insidiis, bello gravissimo et acerbis plagis fatigabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:2)
Non acerba, sed blanda verba timebis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:7)
Dixi "non acerba verba timebis, sed blanda," quia ut dixit sapiens, "Malushomo qui blande loquitur innocentium laqueus est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION