라틴어 문장 검색

ac, si jam sicciora intestina sunt, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 2:5)
6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta ulcera cicatrices ducant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 8장 1:3)
Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:3)
si minus, caelestis aqua sub dio salibus in hunc usum durata paulum decoquitur, eaque grex perluitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 8:1)
Non nulli folia cupressi trita miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:5)
Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 16장 1:2)
dein virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque hausta perluere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장6)
Sincerum est nisi uas, quodcumque infundis acescit.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0230)
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi BaiasMusa superuacuas Antonius, et tamen illisme facit inuisum, gelida cum perluor undaper medium frigus;
(호라티우스의 첫번째 편지, 151)
Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:2)
Cum ergo prima digestio vertit in sucum, quia non simul omnia accepta vertuntur, quod prius versum est, dum alia tardius vertuntur, acescit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 27:3)
Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:1)
vinum enim factum de uvis inmaturis cito acescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4082)
Iam pridem nullo perfundimus ora cruore, nec mea Tisiphone sitientis perluit artus, ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus extulit in lucem nutritas sanguine fruges.'
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:15)
versat manus improba furtum thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora et mentem timor altus habet, ne forte gravatum excutiat gremium secreti conscius auri:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION