라틴어 문장 검색

Qua re primum ad heroum nos [dactylici et anapaesti spondi pedem] invitat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:5)
Etenim, sicut ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur, post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:1)
elegit ex multis Iso- crati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 4:1)
ita factus est anapaestus is qui Aristophaneus nominatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 4:5)
Militiam vero - nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit ad modum ac tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio - , nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 37:1)
multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:6)
Qualis Achaemenides Sicula desertus in Aetna, Troica cum vidit vela venire , fuit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:10)
desertum quondam mediis e rupibus Aetnae noscit Achaemeniden improvisoque repertum vivere miratus "qui de casusve deusve servat, Achaemenide?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 24:2)
Talia quaerenti iam non hirsutus amictu, iam suus et spinis conserto tegmine nullis, fatur Achaemenides:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:1)
"Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi, nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto paupere - mansissetque utinam fortuna!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:1)
Talia monstrabat relegens errata retrorsus litora Achaemenides;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:9)
pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 305:4)
potest, etiamsi minus bene, praeponi anapaestos:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:2)
cum anapaestus et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:4)
illa observatione ex trochaeo fit anapaestus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 362:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION