라틴어 문장 검색

ivssi numina magna loci veneramur vel ab Achaemenide admoniti, vel ab Heleno, vel ab Anchise, vel ab oraculis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6971)
nam 'vallecula' dicitur, sicut 'turrim' dici debere 'turricula' indicat, 'vulpes' 'vulpecula' facit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5225)
Horatius moveat vulpecula risum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5226)
quae sunt tantae animi angustiae ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 88:6)
Cum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, fiat iniuria, fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:4)
Tum vulpecula Evasit puteo nixa celsis cornibus, Hircumque clauso liquit haerentem vado.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.8)
Avis quam dicunt terraneolam rustici, In terra nidum quia componit scilicet, Forte occucurrit improbae vulpeculae;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Terraneola et vulpes: Pravis non esse fidem adhibendam.1)
Qualis Achaemenides Sicula desertus in Aetna, Troica cum vidit vela venire , fuit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:10)
desertum quondam mediis e rupibus Aetnae noscit Achaemeniden improvisoque repertum vivere miratus "qui de casusve deusve servat, Achaemenide?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 24:2)
Talia quaerenti iam non hirsutus amictu, iam suus et spinis conserto tegmine nullis, fatur Achaemenides:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:1)
"Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi, nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto paupere - mansissetque utinam fortuna!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:1)
Talia monstrabat relegens errata retrorsus litora Achaemenides;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION