라틴어 문장 검색

ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장4)
pomum quodcumque acidum vel acerbum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장6)
acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장7)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장4)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 23장2)
etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장2)
ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장9)
29. At alvum movent panis fermentatus, magisque si cibarius vel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anteum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malva, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uva ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장1)
omnia acria atque acida removenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장30)
Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, valentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장57)
confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장11)
acida autem maxime conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장11)
abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장6)
Nam sive quid vinulentum sive acidum est, id huic morbo alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장30)
Si vero sanguis, qui ex inferiore parte erumpere solet, is ex naribus eruperit, incisis inguinibus adponenda est cucurbita idque per tres vel quattuor menses tricesimo quoque die repetieris:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION