라틴어 문장 검색

tua vero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio Palaemonis gravitas Gallionis, abundantia Delphidii Agroecii disciplina, fortitudo Alcimi Adelphii teneritudo, rigor Magni dulcedo Victorii non modo non superiora sed vix aequiperabilia scribant, sane ne videar tibi sub hoc quasi hyperbolico rhetorum catalogo blanditus quippiam gratificatusque, solam tibi acrimoniam Quintiliani pompamque 1 Palladii comparari non ambigo 2 sed potius adquiesco.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 3:1)
praedicat melleas sanctas et floridas, quae procedunt de temperata communione, blanditias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:1)
praetermisit regem Gothiae ferocissimum innexum aifatu tuo melleo gravi, arguto inusitato, et 1 ab Arelatensium portis quem Aetius non potuisset proelio te prandio removisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 3:2)
dixit disposite graviter ardenter, magna acrimonia maiore facundia maxima disciplina, et illam Sarranis ebriam sucis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea convenustavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:3)
praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:1)
nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, si sermo dulcis et propositionibus acet:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION