라틴어 문장 검색

Id tam obscure atque praecise et tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his enarravit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 8:1)
nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 3:1)
An eo quod est ago et egi, verba sunt quae appellant grammatici frequentativa, actito et actitavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 2:1)
Num ergo potius actito et actitavi producenda sunt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:2)
Sic igitur actito producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est ago et actus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:15)
ut quae maxime imprimuntur a mente pura et minus praeoccupata ante vel post, veluti quae discuntur in pueritia aut quae commentamur ante somnum, etiam primae quaeque rerum vices, magis haereant in memoria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:23)
Quaestio enim de intellectu divino est naturaliter sciri desiderata ab omnibus hominibus, ut dicit Commentator.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:3)
atque illic eadem actitando recentia veteraque odia advertit, bonisque exutus, interdicto igni atque aqua, saxo Seripho consenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장9)
ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, mox sponte mimos actitavit, scite magis quam probe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장8)
pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:3)
Cogit me Titus actitare causas Et dicit mihi saepe 'Magna res est.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XVII1)
Cicero in Bruto commentatum in . quidam testudinem locum in parte atrii volunt adversum venientibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50511)
secundum philosophos elysium est insulae fortunatae, quas ait Sallustius inclitas esse Homeri carminibus, quarum descriptionem Porphyrius commentator dicit esse sublatam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7354)
itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper ilium diem et illud munus solitus esses obire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:3)
et cum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse, omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii aliud dictare eodem tempore solitus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION