라틴어 문장 검색

quarum erant L auxilio missae ad Pompeium proelioque in Thessalia facto domum redierant, quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque omnibus rebus ad navigandum, praeter has XXII, quae praesidii causa Alexandriae esse consuerant, constratae omnes;
(카이사르, 내란기, 3권 111:5)
Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
nauali proelio in minore Codeta defosso lacu biremes ac triremes quadriremesque Tyriae et Aegyptiae classis magno pugnatorum numero conflixerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 4:1)
Quippe binas quadriremes Macedones inter se ita iunxerant, ut prorae cohaererent, puppes intervallo, quantum capere poterant, distarent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 17:3)
Sic instructas quadriremes ad urbem agebant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 18:2)
Iamque scindi coeperunt vincula, quibus conexae quadriremes erant, ruere tabulata et cum ingenti fragore in profundum secum milites trahere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 20:2)
Actio maluimus iter facere pedibus qui incommodissime navigassemus, et Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 9 2:3)
Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:1)
Anno priore inquit actuarius et ideo in rationem nondum venerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:15)
Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae - laturus auxilium.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 9:2)
Classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua parte belli vicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 220:1)
ubi in minorem applicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus leviter adnexa erat vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 282:3)
praemissa quadriremis cum intrasset fauces portus, capitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 422:2)
itaque Marcellus nocte navem onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Achradinam iussit exponique milites regione portae quae prope fontem Arethusam est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 445:1)
inde navibus acceptis ab Achaeis - erant autem tres quadriremes et biremes totidem - Anticyram traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 112:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION