라틴어 문장 검색

Et ideo recte agitis, si ea vestris actibus facere studeatis quae vestro generi et probitati respondeant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:10)
Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 9:1)
"Omne" inquit "quod reducitur de potentia in actum, reducitur per tale existens actu";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:8)
non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione de supplicatione, et hercule confecta res ex sententia mea est cum celeritate, tum quod is, qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei, qui ornavit res nostras divinis laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 15 1:1)
Ohe, Actum, aiunt, ne agas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3160)
Sed Caesar, in omnia praeceps, Nil actum credens, cum quid superesset agendum, Instat atrox:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:17)
Quin age et ipse libens proprii certaminis actus invicta dignare manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis63)
aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae dicitur, qualis saltatio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 313:2)
utque rimaretur plura quae latebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notarium principis, raptum, quae Remigius egerit, vel quantum acceperit, ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 11:2)
de ceteris rebus quicquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agantur omnia mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 4:7)
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
Verum tamen quicquid sive in ista sive in scripturis sanctis inveneris quod tibi ad bonam vitam adhuc minus est, insta ut adquiras et agendo et orando, et ex his quae habes, gratias age deo tamquam fonti bonitatis, unde habes, atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 8:2)
Cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:3)
Imo (callidissimo consilio usus) fore providebat ut, licet bellum actu prosequeretur, tamen regem Angliae in opinione persisturum, eum illud solum agere ut gladium in manu ostentaret quo contrariae partis pertinaciam ad pacem recipiendam inflecteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:31)
ibi consilium advocatum omniumque in unum congruerunt sententiae, quando ad id locorum id modo actum esset ut Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id iam agi ut bellum in Hispania finiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 469:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION