라틴어 문장 검색

Ipsam namque Fidem Racio non prevenit, immo Ipsa Fides hanc anticipat Fideique docenti Obsequitur tandem Racio, sequiturque docentem Articulos Fidei, diuinaque simbola carnis Inserit hec, scribens animo quod arundine pingit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:6)
Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione, nimiam temporis moram trahebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:65)
Simile sibi simileattrahere adamantis est.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 29:4)
Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 46:2)
Circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum institutorumque varietate dispariles, et Maeotae et , Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 31:1)
Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 22:1)
Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:2)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
"Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:95)
rubor fixus in rosa aut similibus, et apparens in iride aut radiis opalii aut adamantis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:2)
adamas punctuatus sculpit in vitro;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:20)
Sed ad pretium adamantis aut carbunculi, qui lumine vario pulcherrime spendent, nunquam ascendet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:11)
Honor, qui comparativus est et alium praegravat, reflexionem habet maxime vividam, instar adamantis aut carbunculi cum angulis multiplicibus sectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:10)
Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장12)
Optime autem educit superimposita arundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION