라틴어 문장 검색

et quotquot a specula montis hac [0465C] et illac pro necessariis rebus vagari conspiciebant, illico insequentes gladiis et sagittis interemerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:8)
Eustachius quoque, audacter [0509A] et fortiter cum hostilibus cuneis luctabantur, quos non modica strage interemerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:9)
Qui Sarracenos ad mille egressos repentino impetu equorum agressi sunt, et eos saevo vulnere interimentes, supra quingentos naribus amputatis et manibus aut pedibus in campo semivivos reliquerunt, ipsi vero victores cum captivis uxoribus eorum et pueris Jerusalem reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:5)
praelium cum eo commisit intolerabili grandine sagittarum, donec Boemundi virtus attrita, et universa [0583A] societas succubuit interempta, aut fugitiva facta ac dispersa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:8)
caeteras aliquantulum provectae aetatis gladio interemerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:3)
Christiani ferme ducenti interempti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:14)
- De Arnolfo, nobilissimo juvene, in montibus interempto, cujus caput Ascalonitae cum litteris regi Baldewino remiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 103:2)
et sic Rames, quae est Rama, et Japhet in impetu assilientes, viros Christianorum incautos aggrediantur, alios interimentes, alios captivos abducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:2)
donec tandem die quadam visa opportunitate suae malitiae in falsa fide ab eodem Bothero coenandi gratia invitatus, fraude et absconditis in domo insidiis circumventus, ab illius complicibus [0663A] interemptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 34:2)
Quod cum ille negaret propter foedus quod pepigerat cum Tankrado, filium ejus in oculis patris et omnium suorum aspectu, capitali sententia interimere non abhorruerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:4)
In hac ergo idem Eustachius cum electis manens tironibus, Tyrios mane, meridie, vespere per urbem gradientes omni genere jaculorum alios [0698D] interimebant, alios vulnerabant, per turres, moenia et omnia urbis loca speculantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:3)
Sed vix ponebantur tentoria, et ecce Malducus Dodechinusque cum universo comitatu suorum eruperunt a montanis Thabor, ut arena maris fortiter irruentes arcu et sagitta in castra regis et suorum, gravi bello et vulnere atroci praeliantes et Christianis acies impugnantes, donec rex et tota manus suorum vim tot millium sustinere non valentes, sed fugam ineuntes, ad mille quingentos occiderunt, praeter equites, quorum triginta interempti [0702A] sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:4)
Uxor autem sua alium quendam adamavit et matri hoc indicavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 93:2)
Post haec vero anus illa ad domum pudicae feminaeperrexit quam iuvenis praedictus adeo adamavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:22)
Quam iuvenis adamavit quidam;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION