라틴어 문장 검색

Cuius velut discipulus duo volumina similium praeceptorum de vineis Iulius Graecinus composita facetius et eruditius posteritati tradenda curavit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 14:2)
Mediae igitur sit aetatis et firmi roboris, peritus rerum rusticarum aut certe maximae curae, quo celerius addiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 3:2)
nec egredi terminos, nisi ut addiscat aliquam culturam, et hoc si ita in vicino est, ut remeare possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 7:2)
In universum tamen hoc maxime obtinendum ab eo est, nequid se putet scire quod nesciat, quaeratque semper addiscere quod ignorat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 13:3)
Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugas barbaros Galliarum quoque procerissimum quemque et, ut ipse dicebat, ἀξιοθριάμβευτον, ac nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam coegitque non tantum rutilare et summittere comam, sed et sermonem Germanicum addiscere et nomina barbarica ferre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 47장 1:1)
Cur autem Acheloum amnem potissimum Virgilius, cum aquam vellet intellegi, nominarit, nemo vel quaerit vel omnino subesse aliquid eruditius suspicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 3:2)
Nil exactius eruditiusque est, Sed nec candidius benigniusque:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVI2)
cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates repudiabat, addisceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 116:5)
Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:2)
at Q. Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat, fuit, ut est apud Lucilium, quamvis bonus ipse Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:4)
quae ego ex te audire volui, non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:7)
qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 4:5)
atque haec quidem studia doctrinae, quae quidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud Solonis sit, quod ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem, qua voluptate animi nulla certe potest esse maior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:8)
sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et θετικώτερον non ignoras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 6:4)
horum aetati successit Isocrates, qui praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam, Brute, leniter et erudite repugnante te;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION