라틴어 문장 검색

Crescit igitur area EDT uniformiter singulis temporis particulis aequalibus, per additionem totidem datarum particularum DTV, & propterea tempori descensus proportionalis est. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 25:22)
Sed ante auctam pressionem permanebunt in locis suis, per casum eundum primum, & additione pressionis novae movebuntur de locis suis, per definitionem Fluidi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 7:8)
Igitur area PIGR per datorum momentorum subductionem uniformiter decrescente, crescunt area Y in ratione PIGR - Y, & area Z in ratione PIGR - Z. Et propterea si areae Y & Z simul incipiant & sub initio aequales sint, hae per additionem aequalium momentorum pergent esse aequales, & aequalibus itidem momentis subinde decrescentes simul evanescent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 33:1)
LXXIII. Lib. I. Error igitur tantus est, quantus ab inaequabili densitate oriri possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 43:3)
Progreditur insuper Apogaeum, & regrediuntur Nodi, sed motu inaequabili.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 6:8)
& propterea motus mediocris quocum, si uniformiter continuaretur, spatium à se inaequabili cum motu revera confectum describere possent, est semissis motus quem habent in Syzygiis Lunae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 55:16)
Oritur igitur hic angulus praecipuè ex motu Terrae, & idcirco pro parallaxi Cometae meritò [Pictura] habendus est, neglecto videlicet ejus incremento vel decremento nonnullo, quod à Cometae motu inaequabili in orbe proprio oriri possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:19)
Attamen “si quidem verum est populos opesque quae praesto sunt inaequabiliter distributa progressioni tolerabilique ambitus usui obstare, agnoscendum est populorum incrementum cum integro solidalique progressu plane coniungi posse”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:3)
Incertum est et inaequabile, quidquid ars tradit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:4)
tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 322:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION