라틴어 문장 검색

Hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem, victorem domitoremque Persarum, nondum sanatis volneribus iis, quae corpore adverso in clarissima victoria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in civium vinclis profudisse, et Themistoclem patria, quam liberavisset, pulsum atque proterritum non in Graeciae portus per se servatos, sed in barbariae sinus confugisse, quam adflixerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 8:1)
olim potius quam paterere filium Commetare ad mulierculam, quae paululo Tum erat contenta, cuique erant grata omnia, Proterruisti hinc:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 164)
Messapus regem regisque insigne gerentem, Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, adverso proterret equo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:2)
Protinus idem ultro iaculo parmaque Menoeten proterrebat agens trepidis vestigia retro passibus urgentem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권256)
cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:2)
eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 311:1)
adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:1)
qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 515:1)
numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentes regendi equi invitos efferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:1)
fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset, recipiendi se ad tyrannum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 421:1)
mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 294)

SEARCH

MENU NAVIGATION