라틴어 문장 검색

Dicite iusto: " Bene! ", quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
너희는 이렇게 말하여라. “의인들은 잘되고 자기가 한 일의 성과를 누리리라.” (불가타 성경, 이사야서, 3장10)
Et dicetis in die illa: " Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.
그날에 너희는 이렇게 말하리라. “주님을 찬송하여라. 그 이름을 받들어 불러라. 그 업적을 민족들에게 알리고 그 이름 높으심을 선포하여라. (불가타 성경, 이사야서, 12장4)
a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
그런데 어떤 사람들은 이것들에서 벗어나 쓸데없는 이야기에 빠져 있습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 1장6)
Praeterea valentiae alicuius vel probitatis mulier non debet aliquem hac intentione amare, ut propter assueta vaniloquia vulgi et insidiantium suspectos rumores retro ab incepti amoris tramite cedat, et malorum ex hoc voluntas optatum capiat effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 5:5)
Eorum igitur prorsus sunt vaniloquia contemnenda et conversatio declinanda, quia cuiuscunque modi fuerint facta bonorum, maledicorum semper relatio ea faciet sua interpretatione sinistra.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:6)
Proverbia vel vaniloquia vobis respondere nolo, quia saepius auditoris animum rubore perturbant, et nullum per ea probitatis cognoscitur augmentum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:18)
Hac itaque adinventione aptata direxit nuntios ad praefatos principes, in circuitu Gybel jam per hebdomadam residentes, quatenus sibi festinato ad auxilium Archas properarent, alioqui se et confratres, qui secum erant, a facie gentilium non posse mortis evadere periculum, eosque dehinc simile posse sperare martyrium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:10)
Profana et vaniloquia evita.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 36:7)
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: "Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION