라틴어 문장 검색

Et dicetis in die illa: " Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.
그날에 너희는 이렇게 말하리라. “주님을 찬송하여라. 그 이름을 받들어 불러라. 그 업적을 민족들에게 알리고 그 이름 높으심을 선포하여라. (불가타 성경, 이사야서, 12장4)
Et vocavit illum et ait illi: "Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare".
그를 불러 말하였다. ‘자네 소문이 들리는데 무슨 소린가? 집사 일을 청산하게. 자네는 더 이상 집사 노릇을 할 수 없네.’ (불가타 성경, 루카 복음서, 16장2)
Hac itaque adinventione aptata direxit nuntios ad praefatos principes, in circuitu Gybel jam per hebdomadam residentes, quatenus sibi festinato ad auxilium Archas properarent, alioqui se et confratres, qui secum erant, a facie gentilium non posse mortis evadere periculum, eosque dehinc simile posse sperare martyrium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:10)
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: "Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장6)
Nec quadra deerat casei Tolosatis, Quadrima nigri nec corona pulei Calvaeque restes alioque cepisque, Nec plena turpi matris olla resina, Summemmianae qua pilantur uxores Quid quaeris aedes vilicesque derides, Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII9)
Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION