라틴어 문장 검색

Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam, Atque negant faciles aditus;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:4)
Si vero incursus faciles, aditumque patentem
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:6)
per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui putat esse beatum, sed sine socio frui minus aestimat esse iucundum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:45)
Aeris occultos aditus, secreta, latebras Altius inquirit Fronesis sensuque profundo Vestigans, uidet intuitu meliore uagantes Aerios ciues, quibus aer carcer, abyssus Pena, dolor risus, mors uiuere, culpa triumphus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:1)
Postquam celestes aditus celique profundum Astrorumque uagos reditus emensa reliquit, Inque supercilio mundi stetit anxia, mente Fluctuat, in uarios motus deducitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:1)
Difficiles igitur aditus facilemque ruinam Cum Fronesis uideat, magno succenditur estu Sollicite mentis, uictique labore iugales Nec iuga ferre uelint nec soluere iura magistre, Ignarique uie, callem mirentur ineptum Gressibus, et pedibus gradiendi iura negantem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:8)
Impetit ergo uirum gladio munita Senectus, Vulnus ab ense petit, sed uulneris immemor ensis, In cassum pulsans, aditus ad uulnera nescit, Sed stupet ad galeam, uario delirus in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:10)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)
Dum haec excusatione via reginae aditum mihi pararet favorabilem, [0447B] ejusque gratiam favorabilius mereretur, insuper majora audiendi mihi compararet fiduciam, cujusdam meae dubitationis ambiguum, quod nimiae inquietationis impulsu meae mentis conturbabat hospitium, ejus exponens examini, in haec verba quaestionis exivi:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:6)
nunc in aequatam lineatur planitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:19)
Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
Iste in grata planitie fixit tentoria;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:57)
Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:69)
facies tamen juvenili expolita planitie, nulla erat senectutis exaratione sulcata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION