라틴어 문장 검색

cuius fulta fide mediis dissensibus aulae intemeratorum stabat reverentia fratrum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:38)
quid enim per hos dies inausum intemeratumve vobis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장3)
sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장11)
vocabatque nomina maiorum, qui dictatorem Caesarem pepulissent, quorum virtute vacui a securibus et tributis intemerata coniugum et liberorum corpora retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장3)
proinde intemeratus, impollutus, quorum vestigiis et studiis vitam duxerit, eorum gloria peteret finem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장9)
Forte inter Padum viamque patenti campo duae legiones congressae sunt, pro Vitellio unaetvicensima, cui cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, e parte Othonis prima Adiutrix, non ante in aciem deducta, sed ferox et novi decoris avida.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장1)
Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 44장1)
te, Iuppiter optime maxime, quem per octingentos viginti annos tot triumphis coluimus, te, Quirine Romanae parens urbis, precor venerorque ut, si vobis non fuit cordi me duce haec castra incorrupta et intemerata servari, at certe pollui foedarique a Tutore et Classico ne sinatis, militibus Romanis aut innocentiam detis aut maturam et sine noxa paenitentiam.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장21)
cura tenet, rabidum ventis certantibus aequor intemerata secat, Pollux sic providus ictus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 286:1)
intemerata incorrupta vel integra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1431)
alii tamen volunt 'intemerata' de libris sacris commutatis litteris esse praesumptum, timaram enim fidem, id est sanctam appellabant, ut sit sensus, oro per fidem vehementer sanctam, si tamen est usquam penes homines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1432)
intemerata rite perfecta, ut, si leniter vinum fundendum est aut mola inicienda, sic fiant ut ratio exigit sacrificii:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1781)
intemerata colit inviolata, incorrupta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5841)
virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 105:2)
in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter , comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION