라틴어 문장 검색

Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 17:1)
Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 1:1)
Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 8:1)
De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, X 1:1)
Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 23:1)
Verum postea demum, rota aliquantulum in prospera versa, cum regem in generum nacta esset et facta avia nepotis masculi, nihilominus (ob caussas obscuras et incognitas, et sub praetextibus non minus admirandis) praecipitata est et mundo exulavit in monasterio clausa, ubi periculosum pene erat eam invisere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:9)
Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis erigitur intellectus et elevatur ad inquirendas et inveniendas formas, quae etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-venit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:2)
qui admiranda virtute ex suis navibus in hostium navis transilire non dubitabant et dimicatione aequata longe superiores virtute rem feliciter gerebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:7)
multo etiam amplius, quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maxime admirandum videbatur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 42장2)
idem continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed etiam amicorum ferens iniurias, in primis commissa celans, quodque interdum non minus prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
in eisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque [aut fierent aut] viderentur admiranda:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 4:5)
torrens dicendi copia multis et sua mortifera est facundia, viribus ille confisus periit admirandisque lacertis, sed plures nimia congesta pecunia cura strangulat et cuncta exuperans patrimonia census quanto delphinis ballaena Britannica maior, temporibus diris igitur iussuque Neronis Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes tota cohors:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X4)
sed dicam quid M. Varro in libro qui inscribitur Gallus de admirandis dixerit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:2)
et 'quae' hic admirandi significatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4544)
et admiranda copia loquendi 'letalis harundo', 'sagitta', 'volatile ferrum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 734)

SEARCH

MENU NAVIGATION