라틴어 문장 검색

Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inaedificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 10:1)
Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter vel etiam sinister vinculo testiculos obligetur, in magnis gregibus operosum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 12:3)
subinde quae incedit,compesci debet, ne procurrat,sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 9:3)
Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui damas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villae horreique custos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 8:1)
in spem statues s. g. id est quos vis admissarios fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 722)
nam in bubus matres ante descripsit, in equis admissarios ante commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 724)
pecori habendo summittere admissarios facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1591)
moram pugnae attulit quod Hasdrubal, provectus ante signa cum paucis equitibus, scuta vetera hostium notavit, quae ante non viderat, et strigosiores equos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 687:2)
Abi sis hinc, nam tu quidem ad equas fuisti scitus admissarius, qui consectare qua maris qua feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 332)

SEARCH

MENU NAVIGATION