라틴어 문장 검색

Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 10:1)
Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:11)
de morte cognati adolescentis subito tacere.
(아풀레이우스, 변명 2:2)
igitur ubi mensa posita, priusquam edulia adponantur, omnes adolescentes ex diuersis locis et officiis ad dapem conueniunt, magistri perrogant, quod factum a lucis ortu ad illud diei bonum fecerint.
(아풀레이우스, 플로리다 6:13)
"et assurgit cadaver et profatur adolescens:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:67)
"Nunc etiam adolescentem quendam Boeotium summe decorum efflictim deperit totasque artis manus, machinas omnes ardenter exercet:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:15)
"Tunc adolescens modo florenti lanugine barbam instruens, nunc aetate media candenti canitie lucidus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권132)
quam fidem secutus adolescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:7)
Capellae pauculae tondebant herbulas, et in modum Paridis Phrygii pastoris barbaricis amiculis humeris defluentibus pulchre indusiatus adolescens, aurea tiara confecto capite, pecuarium simulabat magisterium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:2)
sicut de adolescente quodam regi dilectissimo hoc factum compertum habetur, quem cum ad regem accusare non posset, veneno eum necavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:5)
Praeter hoc, modum esse dicit summum adolescendi humani corporis septem pedes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 11:1)
'Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 8:2)
Et post spectaculum populi in plateis, solenni processione templum D. Pauli ingressus est, ubi et frequens provisum est, ut complures ex nobilitate et alii gradus eminentioris (maxime ex iis qui regi suspecti essent, quique speciem et personam Plantagenistae optime nossent) sermones cum adolescente inter eundum familiariter conferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 10:2)
Verum adolescens iste (de quo nunc loqui occoepimus) tam versutus erat et veluti mercurialis ut similem vix fere reperias, isque qui, si forte in scena partibus suis excidisset, eas acumine proprio prompte supplere possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 1:4)
Convenit etiam inter eos qualis adolescenti ratio reddenda est peregrinationum suarum, miscendo multa vera, et quae alii abunde testari possint, cum falsis ad fidem faciendam, verum cavendo semper ut personae quam iam acturus esset omnia congruerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION