라틴어 문장 검색

Hunc fabula primum Populea fluvium ripas umbrasse corona:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:51)
Tunc adoperta levi procedit vinea terra, Sub cuius pluteis et tecta fronte latentes Moliri nunc ima parant, et vertere ferro Moenia:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:46)
populea velatur fronde ivventus Hebe Graece est Iuventas, filia Iunonis, uxor Herculis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1341)
nunc ergo aut propter hoc iuventus utitur populeis coronis, aut ad imitationem virtutis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1342)
aut 'populea', quia ludi funebres sunt et haec arbor ab Hercule ab inferis allata est, cum canem Cerberum extraheret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1344)
postea eius sorores flendo in populos versae sunt, ut in decimo populeas inter frondes umbramque sororum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 65919)
constat tamen ante adventum in Italia Aeneae aram Herculi consecratam, ab Aenea vero morem operiendorum capitum inductum, sicut ait purpureo adopertus amictu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2887)
rursum de purpura purpureo velare comas adopertus amictu, item velati lino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1697)
Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tantum umbrae quantum luminis habet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:2)
Exanimis artus et membra trementia vidi - Ut cum populeas ventilat aura comas, Ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, Summave cum tepido stringitur unda Noto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 739)
saepe graves pluvias adopertus nubibus auster concitat, aut posita sub nive terra latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권41)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권165)
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes succubuisse oculos adopertaque lumina somno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:1)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION