라틴어 문장 검색

obseruatum autem notatumque est in primis Caesares omnes, quibus Gai praenomen fuerit, ferro perisse, iam inde ab eo, qui Cinnanis temporibus sit occisus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 60장 1:5)
Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto grauida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex uitrico per adulterii consuetudinem procreatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 1:1)
At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 1:1)
item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)
ac ne praenomina quidem ulla praeterquam Gnaei et Luci usurparunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:2)
in uilla colli superposita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a nouerca sua Liuia nomen et Ocellare cognomen assumpsit mutato praenomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 1:7)
ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul(um), Q(uintum), P(ublium), L(ucium). Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 2:1)
aedilitatis ac mox praeturae candidatus, illam non sine repulsa sextoque uix adeptus est loco, hanc prima statim petitione et in primis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 3:3)
"Quinte" puta aut "Publi"—gaudent praenomine mollesauriculae—"tibi me virtus tua fecit amicum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장20)
Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2866)
hic sexto decimo anno incidit in valetudinem et periit octavo decimo in Baiano, cum aedilitatem gereret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8614)
qui strepitus propter aedilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8651)
Is, cum post curulem aedilitatem iudex quaestionis esset, est mortuus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:2)
vnum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 2:1)
Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem annis, et praetor primus et incredibili populari voluntate consul sum factus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION