라틴어 문장 검색

Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et favisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 5:1)
Pro eo a plerisque nunc aedituus dicitur nova et commenticia usurpatione, quasi a tuendis aedibus appellatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 3:1)
M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone aeditumum dici oportere censet magis quam aedituum, quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 5:1)
Aeditumi custodesque mature sentiunt, in libris autem hoc vulgariis aeditui scriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 7:2)
Titus autem Lucretius in carmine suo pro aedituis aedituentes appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 9:1)
Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius, Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 11:1)
Aeditui versus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 12:1)
Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus
(불가타 성경, 스바니야서, 1장4)
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장56)
Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장59)
Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장9)
De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장19)
Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem iuxta Velabrum delituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장1)
ac potiente rerum patre, disiecto aeditui contubernio, modicum sacellum Iovi Conservatori aramque posuit casus suos in marmore expressam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장2)
nam ut senatus actis continetur, cum C. Laetorius, adulescens patricii generis, in deprecanda grauiore adulterii poena praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus conscriptis allegaret, esse possessorem ac uelut aedituum soli, quod primum Diuus Augustus nascens attigisset, peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deo, decretum est ut ea pars domus consecraretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 5장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION