라틴어 문장 검색

"Nec tamen me putes, oro, sponte angorem istum tibi concinnasse:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:11)
"Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo et dominam tuam, cum aliquid huius divinae disciplinae molitur, ostende, cum deos invocat, certe cum reformatur, ut videam:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:5)
"Cui saepius in angorem mei paelicatus puellas propinare consuesti."
(아풀레이우스, 변신, 5권236)
Talis mulieris publicitus matrimonium confarreaturus ingentique angore oppido suspensus expectabant diem muneris, saepius quidem mortem mihimet volens consciscere, priusquam scelerosae mulieris contagio macularer vel infamia publici spectaculi depudescerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:1)
Nec te tamen desiderio forsitan religioso suspensum angore diutino cruciabo:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:9)
Dedit quidem deus paucis quibusdam, quos ecclesiarum gubernatores esse voluit, ut et illam non solum expectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent et harum obeundarum labores sine ullo angore susciperent;
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:2)
Nam eius verba audiuntur, verum se ei nemo committit, si aeger est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 10:4)
Reddit igitur mihi librum, multis iam ridentibus, et Vides, inquit, oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 11:1)
'Arcera' autem vocabatur plaustrum tectum undique et munitum, quasi area quaedam magna, vestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 30:1)
Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam vocationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 31:3)
Alii contra tam regulares et rigidi in procedendo secundum artem circa curam morbi, ut aegri conditionem et naturam non satis respiciant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:31)
Habeant autem portiones singulae aegris destinatae (ut moderni loquuntur) antecameram, cameram ad cubile, et recameram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:8)
Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam lenibus quidam uero acribus adiuuantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:3)
Pessimum aegro caelum est, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장14)
Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION