라틴어 문장 검색

"Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:6)
Iamque praesente familia et nonnullis amicis et amnibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat Sed audax illa mulier, ut simul ei conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice,
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:6)
Flavius, Anni filius, dicitur ad collegam venisse visere aegrotum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 6:2)
Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 6:1)
Et ubi ad aedes in quis ille aegrotus erat pervenimus, videmus hominem doloribus cruciatibusque alvi, quod Graeci κόλον dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius evadere, non dolorem magis indicantes quam pugnam adversum dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 3:2)
Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 3:1)
ac propterea minus fuisse humanum existumas aegrotum domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 27:2)
Etenim si aegrotus in aequalibri temperamento quoad vestes et focum detentus esset, tepidumque bibiset et cordialia etiam temperata sumpsisset, unde naturae ipsius opus neque calore irritaretur nec frigore repelleretur, plerunque sanitas sequebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:10)
Verum innumeri homines ex eo subito occubuerunt antequam curationis modus et regimen aegroti innotesceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:11)
pueri, mulieres, senes, aegroti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 4:4)
Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem;
(불가타 성경, 바룩서, 4장42)
pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장25)
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장6)
Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장19)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam vel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION