라틴어 문장 검색

Multum videmini a recto quodam amoris tramite deviare et optimae [et opportunae] amantium consuetudinis transgressor exsistere, quod tam festinanter postulatis amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 6:2)
'Vade, apostata, et tui ordinis manifeste transgressor exsistens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:7)
Sed quum istud nullius indicii valeam argumento praesumere rei huius non immerito alienus exsistens, non videor mandati transgressor amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:4)
nec fuit quod impediret viam, aut quae noceret adversitas, nec nisi in sceleratis et transgressoribus inventa fuit iniquitas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:7)
- Cives Assur, transgressores foederis, dux obsidet iterato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 1:2)
sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non mari, sed terrae ascripsisse, cum de quadam saga ad hunc modum memorauit:
(아풀레이우스, 변명 29:7)
fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creophyli discipulum, qui Creophylus memoratur poetae Homeri hospes et aemulator canendi fuisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:28)
Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 1장2)
Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장50)
benefactoremque civitatis et curatorem gentis suae et aemulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장2)
Inter hos autem velut inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est ille numerus, qui perfectus dicitur, virtutis scilicet aemulator, qui nec supervacua progressione porrigitur, nec contracta rursus deminutione remittitur, sed medietatis obtinens terminum suis aequus partibus nec crassatur abundantia, nec eget inopia, ut vj vel xxviiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 3:1)
quod Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis Servilio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 19:1)
ergo ex futuris prisca coepit fabula factoque primo res notata est ultima, ut ille mortis inchoator rusticus insulsa terrae deferens libamina Deumque rerum mortuarum deputans rastris redacta digna sacris crederet, viventis atrox aemulator hostiae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말13)
Animus scilicet emendatus ac purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 23:2)
Immo etiam necessitudo et similitudo, quoniam quidem bonus tempore tantum a deo differt, discipulus eius aemulatorque et vera progenies, quam parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut severi patres, durius educat.
(세네카, De Providentia, book 1 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION