라틴어 문장 검색

atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a veterum instituto per cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장5)
deicitur familiaritate sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장8)
Miscuerat se legatis Musonius Rufus equestris ordinis, studium philosophiae et placita Stoicorum aemulatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장1)
Quem ille aemulatus quasi potiorem suo ita popularium animos oculosque pariter offendit, ut a plerisque amicorum pro hoste haberetur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 3:3)
Igitur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed etiam pompam, sive illud triumphus fuit ab eo primum institutus sive bacchantium lusus, statuit imitari animo super humanum fastigium elato.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 31:1)
quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 4:2)
ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 42:2)
Virgilius omne hoc genus pulcherrime aemulatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 15:1)
Ponam itaque Virgilianos versus, mox et inde Sophoclis quos Maro aemulatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 8:2)
Scripsit comoedias Menandrum aliosque aetatis eiusdem aemulatus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 4:3)
Desiluit eques, et stramime subtracto coepit expectare horam, qua aut melioratum reciperet iumentum, aut relinqueret mortuum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION