라틴어 문장 검색

Sed omnia quae de Deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus involuta sunt, et per similitudinem vestigantur, ex parte aliqua inductam, ut aliud de ineffabili majestate credendo, nunc magis quam intelligendo degustemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:3)
Illic Porfirius archana resoluit, ut alter Edipodes nostri soluens enigmata Spingos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:3)
Quamvis enim plerique auctores sub integumentali involucro aenigmatum, ejus naturam depinxerint, tamen nulla certitudinis nobis reliquerunt vestigia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:2)
cum Euclide, geometricorum aenigmatum secreta scrutari;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:22)
Aegyptiacus audito eius adventu occurrit ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei servivit sicut mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas habebat in domosua.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:3)
Quod valde graviter dominus deamico suo ferens ascivit omnes medicos Aegyptiacos, ut amicum hospitemviderent.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:5)
--Contigit autem post haec ut Aegyptiacus omnia sua multismodis amitteret, et pauper effectus cogitavit apud se quod iret Baldachad amicum quem ibi habebat, ut sui misereretur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:22)
Aegyptiacum vero illic reperierunt et sciscitantesab eo quisnam virum interfecisset, audierunt ab ipso quia ego illum interfeci.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:28)
Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:8)
Et ideo per aenigmata haec docuit Moyses (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:18)
Strictim itaque, quoniam tempus videtur hoc flagitare, res Aegyptiacae tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Severi principum digessimus late, visa pleraque narrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 1:1)
Sed in his quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquacior - est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui venditator - hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 4:1)
Verba subscripsi ̓Απίωνοσ, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 5:1)
Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci ἀνατομάσ appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno digito de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 3:1)
De aenigmate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION