라틴어 문장 검색

Hinc est illud Hieronymi ad magnum oratorem scribentis, super hoc ipsum quod in exordio Proverbiorum Salomon commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata, quae proprie dialecticorum sunt et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:28)
Unde in exordio Proverbiorum commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata, quae proprie sunt dialecticorum et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:5)
Juxta quod et Salomon ipse beato, ut supra meminimus, testante Hieronymo in ipso statim Proverbiorum exordio commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque parabolarum, et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:7)
Unde in Deo nullum propriam inventionem vocabulum servare videtur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:2)
Sed omnia quae de Deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus involuta sunt, et per similitudinem vestigantur, ex parte aliqua inductam, ut aliud de ineffabili majestate credendo, nunc magis quam intelligendo degustemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:3)
At vero cum quis agrum fodiens propter agriculturam thesaurum invenit, et haec inventio fortuita dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:18)
Ad hanc inventionem hae duae causae convenerunt, licet propter aliud incoeptae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:21)
Utraeque itaque causae, ex quibus illa inventio contingit, ad illud spectabant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:1)
Et ideo inventio ipsius sermonis aequivoca actus comparationis excludit et sub diversis ea facit speciebus adiungi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:5)
Illic Porfirius archana resoluit, ut alter Edipodes nostri soluens enigmata Spingos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:3)
Quamvis enim plerique auctores sub integumentali involucro aenigmatum, ejus naturam depinxerint, tamen nulla certitudinis nobis reliquerunt vestigia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:2)
cum Euclide, geometricorum aenigmatum secreta scrutari;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:22)
- De inventione Dominicae lanceae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 85:3)
In hujus denique inventione spes et laetitia magna facta est in populo Christianorum, qui non modica celebritate et oblatione innumerabilis auri et argenti hanc venerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 86:6)
Quare auctor et proditor ejusdem inventionis per ignem transiens, ut aiunt, illaesus abivit, quem ipse Reymundus comes de Provincia et Reymundus Pelleiz a manibus et pressura invidorum abduxerunt, lanceam vero cum omni comitatu suo ab ea die venerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION