라틴어 문장 검색

si Prusiani (sic fundus alter nuncupabatur), Tonantium cum fratribus, lectissimos aequaevorum nobilium principes, stratis suis eiciebamus, quia nec facile crebro cubilium nostrorum instrumenta circumferebantur, excusso torpore meridiano paulisper equitabamus, quo facilius pectora marcida cibis cenatoriae fami exacueremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 7:2)
aequaeva certe iam super studiis nulla laus curae, sed ne postuma quidem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 4:2)
grandaevos obsequiis, aequaevos officiis obligare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:5)
debent igitur vel aequaevi vel posteri nostri universatim ferventibus votis alterum te ut Demosthenem, alterum ut Tullium nunc statuis, si liceat, consecrare, nunc imaginibus, qui te docente formati institutique iam sinu in medio sic gentis invictae, quod tamen alienae, natalium vetustorum signa retinebunt:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 2:1)
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:1)
) in omnibus cedam, quippe qui in alio genere virtutum iam per quinquennia decem non aequaevis sacerdotibus tantum verum et antiquis, quotiens collatus, antelatus quoque sis, noveris volo, quamvis astra questibus quatias atque maiorum cineres favillasque in testimonium laesae caritatis implores, pedem me conflictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retracturum, quia cum in ceteris rebus tum foedissimum perquam est in dilectione superari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 8:2)
"quin etiam dilectae virginis ignem aequaevamque facem captus noctesque diesque dissimulas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권261)
qualiter aequaevo sociatam palmite vitem ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur autumnum et caris gaudet redimita racemis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam25)
aequaevo cedere fratri mirarique patrem miseraeque ignoscere matri, admonuit fortuna domus, tibine illa nefanda pocula letalesque manu componere sucos evaluit, qui voce potes praevertere morsus serpentum atque omnes vultu placare novercas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii26)
"cur tibi versanti manes, aequaeve sacerdos, lectus ego augurio tantisque potissimum umbris, qui ventura loquar:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권280)
"fiet super aequaevum soror exarmata Lyeaste Cydimon, heu similes perituro in corpore vultus aspiciens floremque genae et quas finxerat auro ipsa comas, cum saeva parens iam coniuge fuso adstitit impellitque minis atque ingerit ensem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권96)

SEARCH

MENU NAVIGATION