라틴어 문장 검색

nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 5:1)
de Tiburtino veniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae necdum ausus virgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet quam sanguinis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI25)
Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
nam legimus florem depasta salicti et pascuntur vero dumos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1946)
nam Avernum significat, quem vult nasci de Acherontis aestuariis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1072)
tartarei acherontis Acheronta vult quasi de imo nasci Tartaro, huius aestuaria Stygem creare, de Styge autem nasci Cocyton.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2952)
salicti virgulti genus, eo quod salit et surgit cito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 544)
et 'arbustum' quidam locum, in quo arbores sunt, volunt accipere, sicut salictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 114)
glauca canentia fronde salicta locum salicum pro ipsis arboribus posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 131)
nam semen esum salicis dicitur infecunditatem mulieribus gignere, et supra ait "et glauca canentia fronde salicta". laeta et fortia quasi hoc in ipsis genus est fecun- ditatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 483)
litora myrtetis laetissima locum posuit pro ipsis ar- boribus, sicut salictum pro salicibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1121)
unde aestuaria Oceani accipimus, qui per Hispanias et Gallias in infinitum erumpit, contempta lege riparum, ad quas rursus recurrit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4798)
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta Et ripas raptare locosque novos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 60:5)
nam me visus homo pulcher per amoena salicta et ripas raptare locosque novos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 60:5)
ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod vice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION