라틴어 문장 검색

igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
et vere intra Eusebianos lares talium te quaedam moneta susceperat disciplinarum, cuius philosophica incude formatus nunc varias nobis rerum sermonumque rationes ipso etiam qui docuerat probante pandebas, nunc ut Platon discipulus iam prope potior sub Socrate, sic iam tu sub Eusebio nostro inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas, cum ille adhuc aetatulam nostram mobilem teneram crudam modo castigatoria severitate decoqueret, modo mandatorum salubritate condiret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 3:1)
nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis, multisque damno et mihi lucro sine meo saepe eris sumptu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 141)
Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam, ne, ubi versicapillus fias, foede semper servias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2178)
vos, quae in munditiis, mollitiis deliciisque aetatulam agitis, viris cum summis, inclutae amicae, nunc ego scibo atque hodie experiar, quae capiti, quae ventri operam det, quae suae rei, quae somno studeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 243)
iam clientas repperi, atque ambas forma scitula atque aetatula.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION