라틴어 문장 검색

"Quis vestrarum fuit integra aetatula, Quae hoc idem a viro suo, quod ego anus modo Effeci, paelice ut meum privarem virum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:12)
Quae vero externo artificio aluntur animisque hominum installantur susurronum et famigeratorum sermonibus aculeos habent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:22)
Attamen fidem illis adhibebant potius ut rimatoribus bonis et susurronibus quam aut magistratibus aut ministris publicis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:17)
Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris.
(불가타 성경, 집회서, 5장16)
Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
(불가타 성경, 집회서, 21장31)
alium corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:3)
Veritas angulos non amat nec quaerit susurrones.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:31)
Haud illic tacito mala vota susurro Concipiunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:13)
facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:2)
"vix mille fastis inplet hanc aetatulam cursus dierum conditore ab augure."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1250)
nec vim decebat innocenti aetatulae inferre leges, nec loquenti talia furor sinebat efferatus parcere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1278)
et vere intra Eusebianos lares talium te quaedam moneta susceperat disciplinarum, cuius philosophica incude formatus nunc varias nobis rerum sermonumque rationes ipso etiam qui docuerat probante pandebas, nunc ut Platon discipulus iam prope potior sub Socrate, sic iam tu sub Eusebio nostro inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas, cum ille adhuc aetatulam nostram mobilem teneram crudam modo castigatoria severitate decoqueret, modo mandatorum salubritate condiret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 3:1)
sane, quod principaliter medetur afflic- tis, temperat Lucumonem nostrum Tanaquil sua et aures mariti virosa susurronum faece completas opportunitate salsi sermonis eruderat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 7:1)
nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis, multisque damno et mihi lucro sine meo saepe eris sumptu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 141)
Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam, ne, ubi versicapillus fias, foede semper servias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2178)

SEARCH

MENU NAVIGATION