-
In coelo enim velut in arce civitatis humanae, imperialiter residet imperator aeternus, a quo aeternaliter exiit edictum, ut singularum rerum notitiae in suae providentiae libro scribantur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:42)
-
aeterna usia aeternali suae noys osculo generando producens, mihi sororem largita est uterinam.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:5)
-
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)