라틴어 문장 검색

Sicut ergo Spiritum sanctum, qui in se est omnino simplex, multiplicem tamen dicimus, et septem spiritus appellamus, secundum diversitatem donorum, ita et philosophus eumdem qui in essentia propria aeternaliter subsistit, incoepisse quantum ad effecta sua voluit, ex quibus eum animam magis quam spiritum appellavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:6)
Dicat ille animam incoepisse secundum effecta, nos vero spiritum in affectu suae bonitatis aeternaliter perseverare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:14)
Illud ergo spiritus aeternaliter, hoc temporaliter habet, unde et statim in eodem idem annectit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:7)
unde et bene evangelista Joannes ab aeternitate Dei inchoans, cum Verbum apud Deum aeternaliter ostenderet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:6)
In coelo enim velut in arce civitatis humanae, imperialiter residet imperator aeternus, a quo aeternaliter exiit edictum, ut singularum rerum notitiae in suae providentiae libro scribantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:42)
aeterna usia aeternali suae noys osculo generando producens, mihi sororem largita est uterinam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:5)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
Nec inhereas hereticis, nec illis credas qui dicunt uxorem esse dimittendam,nec cum ea esse carnaliter utendum, prave intelligendo evangelium, ubidicitur, "Qui dimiserit patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, autuxorem, centuplum accipiet, insuper et vitam eternam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:4)
ex quibus manifeste liquebat, corpus istud ita versum et mutatum expansionem centuplo majorem quam antea habuisset acquisivisse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:21)
Si aeris totius pars tantùm centesima in vase maneat, debebit sonus esse centuplo languidior, atque adeò non minus audiri quàm si quis sonum eundem in aere libero excitatum audiendo, subinde ad decuplam distantiam à corpore sonoro recederet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:3)
Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet, et in saeculo uenturo uitam aeternam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION