라틴어 문장 검색

Illud ergo spiritus aeternaliter, hoc temporaliter habet, unde et statim in eodem idem annectit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:7)
unde et bene evangelista Joannes ab aeternitate Dei inchoans, cum Verbum apud Deum aeternaliter ostenderet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:6)
In coelo enim velut in arce civitatis humanae, imperialiter residet imperator aeternus, a quo aeternaliter exiit edictum, ut singularum rerum notitiae in suae providentiae libro scribantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:42)
aeterna usia aeternali suae noys osculo generando producens, mihi sororem largita est uterinam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:5)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
Respice cum patre relictum rete, respice surgentem de teloneo publicanum, statim apostolum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:2)
publicanus a teloneo surgit et sequitur salvatorem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION