라틴어 문장 검색

inde duas porro prope partis fervidus ardor adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:4)
Denique saepe geli multus fragor atque ruina grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:15)
Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur, et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae et vis magna geli, magnum duramen aquarum, et mora quae fluvios passim refrenat aventis, perfacilest tamen haec reperire animoque videre, omnia quo pacto fiant quareve creentur, cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:11)
forsitan Aethiopum penitus de montibus altis crescat, ubi in campos albas descendere ningues tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:13)
quasi saepe gelum, quod continet in se, mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:17)
Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla Signiferi regione poli, nisi, poplite lapso, Ultima curvati procederet ungula Tauri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:43)
Vertat aquas Nilus, quo nascitur orbe, retentus, Et steriles egeant hibernis imbribus agri, Totaque in Aethiopum putres solvaris arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:3)
Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon, Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum Divitiis delubra tenens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:4)
vicina colentes Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:17)
Vana fides veterum, Nilo, quo crescat in arva, Aethiopum prodesse nivis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:14)
Summus Alexander regum, quos Memphis adorat, Invidit Nilo, misitque per ultima terrae Aethiopum lectos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:42)
Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres, Aethiopumque feris alieno gurgite campos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:55)
dicimus enim aut 'illam rem miseror', aut 'illius rei misereor', non 'illis'. quidam 'miserescimus' pro miseremur, genus inchoativum volunt, ut 'horreo horresco', 'gelo gelasco':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1452)
inmanisque gela civitas a fluvio nominata, sicut etiam 'campi Geloi'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7021)
Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel Agrigentum conditae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7034)

SEARCH

MENU NAVIGATION