라틴어 문장 검색

et in milites ejus benignitas, affabilitasque sermonis, ad mala, quoque, omnia simul cum militibus subeunda alacritas, virtusque in rebus arduis dubiisque, mirum in modum, militum studia animosque in eum accendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.14)
" Ut paucis absolvam, praefectos illos, quanquam pertinacissime in sententia aliquandiu perstiterant, mira Washingtonii affabilitas, constantia, comitasque sermonis, ad munia officiumque suum perbrevi redire coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.26)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
Delectatus inter coenam erat symphoniacis Toronii Flacci mangonis, atque eos frumento donaverat, cum in alia acroamata fuisset nummis liberalis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 28:1)
miseratione vel prudentia eum et resolvi fecit et omni adfabilitate fovit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1424)
curva tibia symphoniacorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7371)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:5)
ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:7)
Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:6)
Niceros delectatus affabilitate amici omne me inquit lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION