라틴어 문장 검색

His et pluribus verbis compellatum et insuper affatim plagis castigatum forinsecus abicit;
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:6)
Qui cum se refecturi clausa cellula balneas petissent, oblatis ego divinitus dapibus affatim saginabar:
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:9)
Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum liberali nitore nutriveram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:3)
Ergo igitur cunctis affatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam deraso capite, principalis dei nocturnis orgiis illustratus, plena iam fiducia germanae religionis obsequium divinum frequentabam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:8)
An affatim, quasi admodum, prima acuta pronuntiandum sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 1:1)
Is affatim, ut admodum, prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres locutos censebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 3:1)
- Aliorum affatim est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 4:3)
sane ego me nolo fortem perhiberi virum, causamque esse huic accentui dicebat, quod affatim non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque quod exadversum dicimus secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 4:5)
Societates locuplent affatim si cautus adhibeatur delectus eorum quibuscum societas initur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:17)
Articulorum vero vitia, ut podagrae cheiragraeque, si iuvenes temptarunt neque callum induxerunt, solvi possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장29)
Articulis vero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장99)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장278)
Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장280)
sed subiecto iam vetustiore pure callum circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장11)
Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex iis, quibus callum exedi posui (V.28.12I). Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION