라틴어 문장 검색

nam physiologia hoc habet, quia qui caret gaudio sine dubio tristis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2954)
physiologia vero hoc habet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8935)
'me' autem per physiologiam imbres, tonitrua, tempestates.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3002)
insvla sicanium ivxta latus aeoliamque erigitvr liparen physiologia est, cur Vulcanus in his locis officinam habere fingatur inter Aetnam et Liparen:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4161)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)
hunc censes primis ut dicitur labris gustasse physiologiam id est naturae rationem, qui quicquam quod ortum sit putet aeternum esse posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 20:2)
Quem Diogenes Babylonius consequens in eo libro qui inscribitur de Minerva partum Iovis ortumque virginis ad physiologiam traducens deiungit a fabula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 41:3)
est enim ius iurandum affirmatio religiosa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:4)
est igitur amplificatio gravior quaedam adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 2:1)
nam, dum haruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:6)
nam, dum haruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:6)
haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 5:1)
a. 711 (43). PLANCVS CICERONI plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis iudicares omnia me rei p. praestitisse, quae et tua exhortatione excepi et mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi quam praedicatorem meritorum meorum esse volui) ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 74)
credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 1:3)
Ut sensum intellegamus huius affirmationis, cogitemus ante omnia de his quae in Credo continentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION