라틴어 문장 검색

Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius "qui dat omnibus affluenter et non improperat".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:12)
'Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I5)
ea videlicet qua nihil beatius nihil omnibus bonis affluentius cogitari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 51:1)
quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 16:5)
sic multum ac diu ludetur, atque ita diu ut plus biennium in his tricis moretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 5 2:7)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
reliqua [animalia] acroamata tricas meras esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:24)
Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:5)
Quod argentum, quas tu mihi tricas narras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 250)
Quin tu istas mittis tricas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 174)
Nil mi opust litibus neque tricis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3117)
quo modo me hodie versavisti, ut me in tricas coniecisti, quo modo de Persa manus mi aditast?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 231)
Tricas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 273)

SEARCH

MENU NAVIGATION