라틴어 문장 검색

rapiant frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno rapuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 377:5)
igitur exercitu diviso partim per finitimos populos praedari placuit, partim obsideri arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum praeberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 470:1)
Salapiam ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi - iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus - conportat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 262:1)
At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 38장3)
Anni autem tempus libertatem maiorem mihi dat, propterea quia frumenta aut in agris aut in villis sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 7:6)
navus mane forum et vespertinus pete tectum, ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus) hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 69)
Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit, et Q. Fabius, consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex agris ante kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 432:2)
stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat convexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 442:1)
per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 521:1)
milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장10)
bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum, corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera et contumelias conteruntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:1)
quae feritas interrupta est invento usu frumentorum, postquam ex agrorum divisione nata sunt iura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 583)
Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praepalato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 110:1)
cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto, ad vastandum Pheraeorum agrum misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 609:1)
Non materia multitudine arborum, non frumentum, cuius erant plenissimi agri, deficere poterat.
(카이사르, 내란기, 2권 37:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION