라틴어 문장 검색

accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 465:1)
grave tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque hominibus magis quam pecori;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 65:1)
magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 263:1)
cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die graves somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 398:1)
tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur quam qui vos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque depugnant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 546:1)
pestilentiam agris urbique inlatam haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa placandos esse in libris fatalibus inventum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 165:2)
ita in aestimationem urbs agerque venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 289:2)
Latini profecti ab societate pacis, ut rebantur, inhonestae sese vindicaverunt, Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 342:1)
nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 333:2)
agros urbem corpora ipsorum coniugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani esse futuraque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 280:2)
inde postquam Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 474:2)
Hannibal infesto exercitu ingressus fines pervastatis passim agris urbem tripertito adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 64:1)
cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 194:1)
iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram depopulatoque agro urbem etiam terrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 541:1)
ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita verba facta ut dicerent scire sese populi Romani aerarium bello exhauriri, et cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 392:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION