라틴어 문장 검색

"at Thrasyllus ferae quidem pepercit sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites lancea feriens amputat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:31)
Fuit unus qui poplites meos enervare secure sua comminaretur, quod de pudore illo candido scilicet suo tam deformiter triumphassem:
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:3)
Vidi et ursam mansuem cultu matronali, quae sella vehebatur, et simiam pileo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum gestantem poculum, et asinum pinnis agglutinatis adambulantem cuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:5)
Duarumque aliarum navium duo principes, cum omnibus suis sociis, valde proelio et vulneribus fatigati, depositis armis, curvo poplite, et supplicibus precibus, dederunt se regi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 64 67:3)
Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장12)
Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장14)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis vel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장26)
Idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis, quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장28)
Protinus autem primo die croci P. I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장39)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장59)
ibique corpori adglutinandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장114)
reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장29)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장32)
Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장114)
eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION