라틴어 문장 검색

Sicut ergo ossa in uno homine carni adhaerentia, in naturam carnis non transeunt, nec in una domo lapides lignis aggregati propriam substantiam mutant ut aliud fiant quam prius erant, aut caro animae sociata aliud quam caro fit, nec prioris substantiae naturam . . .:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:1)
Illae namque solummodo mulieres quae amoris noscuntur aggregari militiae veris apud homines laudibus dignae iudicantur et propter suam probitatem meruerunt in omnium curia nominari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:3)
Dominarum praeceptis in omnibus obediens semper studeas amoris aggregari militiae. VIII.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:7)
et quod frigidum est citius sibi modica caliditate adiuncta calescit quam si caliditati caliditas aggregetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:10)
"Aut mulier munuscula intuitu amoris oblata recuset aut munere compenset amoris aut meretricum sustineat patienter coetibus aggregari."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 26:6)
Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:13)
Illic, passere in atomum pigmeae humilitatis relegato, grus ex opposito in giganteae quantitatis evadebat excessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:95)
Illic cetus rupibus contendens, suae scopulo quantitatis, turriti corporis incursu, navium arietabat oppidula.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:121)
Illic elephas monstruosa corporis quantitate progressus in aera, os sibi a natura conditum multiplici fenore duplicabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:146)
His itaque in locis dum moram facerent, nuntiatum est illis quomodo Boemundus, avaritia aggregandi et acquirendi insaturatus, Laodiceam, urbem et habitationem catholicorum Graecorum, longa obsidione occupasset;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:1)
Diligas ergo proximum sicut te ipsum, ut istud "sicut" notetsimillitudinem et non quantitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:11)
Secundum tamen quantitatem fidei amici est amicus diligendus, ut quite plus diligit a te magis diligatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 80:13)
Modus itaque tuus sit quintuplex, videlicet in pronuntiatione, in velocitate,in tarditate, in quantitate et in qualitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 86:1)
In quantitate insuper modum requiras non multa dicendo;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 95:2)
nam modum servare debemus in quantitate et qualitate et in multitudine ciborum ac varietate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION